Обсуждение статьи "23 АПРЕЛЯ"

Олексій Тре
пользователь
УПЦ МП

Сообщений: 1237
Дата регистрации: 03.04.2013
Re: Этельред
17.02.2017 09:25:46 в ответ на "Re: Этельред" (Александр Иванов)

> Все-таки для забытых западных святых правильнее было бы сначала формировать статью со всеми ссылками и аргументами, а лишь потом добавлять память в календарь.

Или хотя бы записывать в раздел "Скончались" ...

Из оффтопа. Согласно книги Уинстона Спенсер-Черчилля "Рождение Британии": "На протяжении всего 871 г. обе армии вели смертельную войну. Король Этельред в скором времени заболел и умер". - просто умер.

UPD (на латыни):

Ethelredus, Rex occidentalium Saxonum, ut Sanctus & Martyr inscriptus est Martyrologio Anglicano Wilsoni & Ferrarii Catalogo, approbante Alfordo in Annalibus Ecclesiæ Anglicanæ ad annum 871 num. 24.

Allegantur verba Cambdeni in descriptione Comitatus Dorcestriæ, asserentis ad ejus tumulum, qui non ita pridem restauratus, hanc legi inscriptionem. In hoc loco quiescit corpus S. Etheldredi Regis Westsaxonū Martyris, qui anno Domini DCCCCLXXII per manus Danorum Paganorum occubuit. Quæ ultima videntur plane conficta. Nam absque ulla mentione vulneris, traditur, non dicto anno DCCCLXXII, sed præcedenti DCCCLXXI, ab auctore Chronologiæ Saxonicæ, circa anuum millesimum scriptæ, æstiva luce obiisse; ab Assero Menevensi & Florentio Wigorniensi, viam universitatis adiisse; a Wilhelmo Malmesburiensi, multis infractus laboribus abiisse; a Simeone Dunelmensi, plenus ætate obstractus ab hoc seculo; ab Henrico Huntindoniensi, Rogerio Hovedeno, Ethelvverdo & Ingulfo, post Pascha obiisse aut defunctus esse; a Mattheo Westmonasteriensi, diem clausisse extremum. Interim quam plurimi narrantur utrimque in pugna Danica occisi. Vnus Ioannes Bromton figmento Cambdeni dedit occasionem, dum ab eo Ethelredus dicitur in prælio lethaliter vulneratus, post multos agones IX Kalendas Maii obiisse. Sed esto sic vulneratus obierit: non ideo dicendus mox, martyr & Sanctus, quia hos titulos a nemine illi datos reperimus, neque ulli antiquiori Martyrologio nomen insitum. Quod tamen absque præjudicio dictum volumus, optaremus autem ipsum Martyrologium Wilsoni non aliquando nimis facile secutos nos fuisse, prius quam exiguam ejus accurationem experientia cognoveramus.

Короче (на немецком):

Ethelredus, (23. April), König der Westangeln, soll von den heidnischen Dänen verwundet worden und dann gestorben seyn im J. 871. Er erhält einige Male den Titel »heilig« und »Martyrer«, aber, wie es scheint, nicht im streng kirchlichen Sinne. (III. 95.)

Ответить